- CAMELOPARDALIS
- CAMELOPARDALISAristoteli ignota fuit et Graecis omnibus, usque ad Agatharchidem, sub Prolemaeo VI. seu Philometore; post quem Artemidorus, Prolemaeo VIII. seu Lathyro aequalis; et tertius Diodorus, sub Iulio Caesare, tam inepte de ea scribit, ut appareat, tum temporis rarum fuisse animal et parum notum. Nempe ante Caesarem Romae nemo camelopardalim viderat. Plin. l. 8. c. 18. Camelopardalis Dictatoris Caesaris Circensibus ludis primirm visa Romae. Neque vero id mirum, cum in iis procreetur locis, quae non remota solum, sed tam inaccessa sunt, ut ea crediderint Veteres prorsus esse inhabirata. Et Strabo quidem sedem iis meratur ad Austri cornu: Leo Africanus et Marmolius, in Nubia nasci ait; Antonius Constantius, in ora Aethiopiae, ad Austri cornu promontor. vergente. Unde est, quod Heliodori l. 10. Axiomitae hoc animal, ut peregrinum, Rgi Aethiopum magni muneris locô attulêre. Dicitur vulgo giraffa, Arab. Zurapha, Aethiop. Nabin, Latinis quoque ovis fera, estque capite camelinô, collô equinô, caudâ capreae, cruribus et pedibus bubulis, albis virgulis rutilas maculas distinguentibus, quarum gratiâ Plinius scribit inditum oi nomen Camelopardalis fuisse. Eius posteriora anterioribus sunt humiliora, ut a cauda sedere videatur; collum vero rectum est, et in altum evectum: Cursu tantum valet, ut nec incitatissimi equites illam assequi valeant. Tollitur e terra caput eius ad altitudinem 15. pedum, ita ut eminus turrim te potius, quam animal, aspicere credas. Porro cornua habet, seu potius tubercula ac molles apices: magnifice ingreditur, etc. interim nullam saevitiam aut feritatem ostentat, uti eam describit praefatus Constantius Epist. ad Galeottam Manfredum Faventinorum Principem, datâ Fani, A. C. 1487. in qua accurate agit de Camelopardali, quâ Laurentium Medicaeum donaverat Sultanus Aegyptius, ut Iovio; aut Rex Tunetensis, ut Volaterrano placet. Vide quoque Scaligerum Exercit. 109. Gesnerum, alios laudatos Sam. Bocharto Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 21. ut et infra voce Nabis. In eiusdem Constantii Epigrammate Laurentium sic compellat camelopardalis,Albertus, Magni clarus cognomine, plenamNon didicit nostri corporis effigiem.Non qui Orbis modirô scripsit memoranda libellôPlinius, et pulchrae conditor Historiae.Non qui scriptorem dum corrigit ArtemidorumStrabo, mihi dotes invidet ipse meas.Quaiiacumque vides, isti mihi cornua demunt, etc.Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 212. 388. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.